angustas mihi Thermopylas fecerant. CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia uicerit quam Laconas. Ne testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi cessimus: