CESTI PII. Vos ego adhuc, di inmortales, inuoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem: omnia ista patimur nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est uirginis deae templo uirginem occidere? libentius hanc sacerdotem habebit quam uictimam. CORNELII HISPANI. Infestae sunt, inquit, tempestates et saeuiunt maria neque adhuc parricidium feci. Ista maria si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur. MARILLI. Si non datur nobis ad bellum iter, reuertamur ad liberos. ARGENTARII. Iterum in malum familiae nostrae fatale reuoluimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. ista mercede nollem eam reuerti.