at Priamus bellum pro adultero filio gerat. DIVISIO. Hanc suasoriam sic diuisit FVSCVS ut diceret, etiamsi aliter nauigare non possent, non esse faciendum, et sic tractauit ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus inpenderetur quam peteretur: peti Helenam, inpendi Iphigeniam; uindicari adulterium, committi parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset, nauigaturum; illam enim moram naturae, maris et uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non intellegi. Hoc CESTIVS diligenter diuisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum; ut interponant, uoluntatem eorum ab homine non intellegi; ut intellegatur, non posse fata reuocari. si non sint fata, nesciri futura; si sint, non posse mutari.