At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit: Luna reuertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber. Verg. G. 427-429 Et rursus: Si Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. Verg. G. 432 Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum