SILO POMREIVS etiamsi quod esset diuinandi genus certum, auguriis negauit credendum: quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat primum et scire se putat? Hic communem locum dixit in omnes qui hanc adfectarent scientiam; deinde: irascitur tibi, inuitus militat, quaerit sibi tam magno testimonio apud omnes gentes fidem. In ea descriptione quam primam in hac suasoria posui FVSCVS ARELLIVS Vergilii uersus uoluit imitari. Valde autem longe petiit et paene repugnante materia, certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna “quae siue plena lucis suae est splendensque pariter assurgit in cornua, imbres prohibet; siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante finit quam lucem reddit.”