Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus, sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.