Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere: commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.