Aiebat APOLLODOREIS quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controuersiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo sit. An pura sit in haec diuisit: an etiamsi merito occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse, sed tutam. An idonea sit in tractationes quas quisque uult diuidit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, ut occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.