CESTIVS etiam altius petiit et obiecit, quod tam uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert, sed ad omnes quibus conuersata est uirgo; non enim adicit “e castis parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego e castis penatibus, tu ex incestis uenis; intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e puris.”