Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem. quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto, sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?