age, si quis, ne negare posses, ferrum attulit? P. VINICII. Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic praetor uia cedet, summum imperium consules cedent? tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: ne fieri sacerdotem talem fas fuerit. nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae uirgines contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia inuisa meretrix es? nuda in litore stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. uultis auctionis exitum audire? uendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es, ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. “Fortuna, inquit, haec me coegit pati; misereri debent omnes mei.” et ego misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium.