MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.