Hoc expectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret? id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata. et deiecta est. dubitari potest quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum uocat pereundi infelicitatem. quid tibi, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? “Inuocaui,” inquit, “deos.” statuta in illo saxo deos nominasti, et miraris, si te iterum deici uolunt?