si nihil aliud, loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata est. quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam? Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo de hoc loco, mulier, responde mihi: