Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS, tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.