Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.