Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, — datur enim optio et in absentem — uetares illum occidi a marito? quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?