Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo? etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet: non eodem modo: morietur, sed utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed tractationem: neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.