TRIARIVS dum sententiam uirilem captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS male deseri nunc orbam si etiam iurasset. Latro aiebat per patrem quoque iusiurandum ineptum esse; nihil enim minus conuenire, quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam matrem puellae dederunt, omnes dixerunt qua misericordia discessisse motam, qua amore. solus Pollio iudicio fecisse uult eam etiam misericordia discessisse: dixit enim illam non potuisse cum piratis uiuere; ut primum honestam occasionem inuenerit discedendi, discessisse.