Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem mouit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore adiecit: quid exhorruisti, adulescens? socer tuus uenit. GLYCONIS ualde leuis et Graeca sententia est: katana/lwson to\n i)/dion gene/tora: e)/xomen pate/ra. Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi uim describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: o(/rkos e)sti\ de/sma kai\ para\ peiratai=s a)sfale\s me/vov. ARTEMON circa eundem sensum uersatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: loido/rei nu=n to\n a)rxipeirath\n, to\n miaifo/non, to\n i(ero/sulon: pro/sqes, ei) qe/leis, kai\ to\n e)pi/orkon.