hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse?