Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.