Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.