SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est a Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;