habet quod adponat: et adulteri pater est. Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum: kai\ ku/se xei=ras deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi( pole/as kta/non ui(=as. Hom. Il. 24. 478. SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.