Id quod nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit: antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae fiduciae est. ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat; et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere. magis nocent insidiae quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas quae effectu apparet, habitu latet.