Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,” aiebat Latro: “non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cummaxime declamantis Marulli possent.