Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est, Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es, Nec rei fere sane amplius quicquam fuit; Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua. Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus Meliorem, neque preti maioris, nemo habet; Servos complures: proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere. Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique Nullum remittis tempus, neque te respicis. Haec non voluptati tibi esse satis certo scio. At enim dices, Quantum hic operis fiat, poenitet. Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas. Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent? Homo sum: humani nihil a me alienum puto. Vel me monere hoc, vel percontari puta. Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream. Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face. An cuiquam est usus homini se ut cruciet? Mihi. Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est, Quaeso? quid de te tantum meruisti? Eheu! Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam: Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi, Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. Scire hoc vis? Hac quidem causa qua dixi tibi. Dicetur. At istos rastros interea tamen Appone: ne labora. Minime. Quam rem agis? Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi Laboris. Non sinam, inquam. Ah, non aequum facis. Hui, tam graves hos, quaeso? Sic meritum est meum. Nunc loquere. Filium unicum adolescentulum Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme: Nunc habeam necne incertum est. Quid ita istuc? Scies. Est e Corintho hic advena anus paupercula: Eius filiam ille amare coepit perdite, Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. Ubi rem rescivi coepi non humanitus, Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum. Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutius Licere speras facere me vivo patre, Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. Ego te meum esse dici tantisper volo, Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis, Ego quod me in te sit facere dignum invenero. Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. Ego istuc aetatis non amori operam dabam, Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi Simul rem, et belli gloriam armis repperi. Postremo adeo res rediit: adolescentulus, Saepe eadem et graviter audiendo victus est, Et aetate putavit me et benevolentia Plus scire et providere quam se ipsum sibi. In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme. Quid ais? Clam me profectus, menses tres abest. Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen Animi est pudentis signum, et non instrenui. Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii, Domum revertor moestus, atque animo fere Perturbato, atque incerto prae aegritudine: Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt; Video alios festinare, lectos sternere, Coenam apparare: pro se quisque sedulo Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam. Ubi video haec, coepi cogitare: Hem! tot mea Solius solliciti sint causa, ut me unum expleant? Ancillae tot me vestiant? sumtus domi Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum, Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius, Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est, Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea. Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam colet Inopem, carens patria ob meas iniurias, Interea usque illi de me supplicium dabo, Laborans, quaerens, parcens, illi serviens. Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia, Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico Faciundo facile sumtum exercerent suum: Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico Aedes mercede; quasi talenta ad quindecim Coegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo. Decrevi tantisper me minus iniuriae, Chreme, meo gnato facere dum fiam miser; Nec fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps. Ingenio te esse in liberos leni puto, Et illum obsequentem si quis recte aut commode Tractaret. Verum nec tu illum satis noveras, Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur. Tu illum numquam ostendisti quanti penderes, Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri; Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi. Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est. Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi Salvum affuturum esse hic confido propediem. Utinam ita Di faxint. Facient: nunc, si commodum est, Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo. Non possum. Cur non? quaeso, tandem aliquantulum Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius. Non convenit qui illum ad laborem impulerim Nunc me ipsum fugere. Sicine est sententia? Sic. Bene vale. Et tu. Lacrimas excussit mihi, Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est, Monere oportet me hunc vicinum Phaniam, Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est. Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror. Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.