Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant: Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio: Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas. Quicum loquitur filius? Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis. Quid id est? Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? Probe. Huic filium scis esse? Audivi esse in Asia. Non est, pater: Apud nos est. Quid ais? Advenientem, e navi egredientem, ilico Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia Fuit semper familiaritas. Voluptatem magnam nuntias. Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius; Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi: Atque etiam nunc tempus est. Cave faxis: non opus est, pater. Quapropter? Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit; Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae: Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit. Scio. Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum. Quid narrat? Quid ille? miserum se esse. Miserum? quem minus crederes? Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona; Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias? Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet: Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala. Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater. Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile. Quid tute tecum? Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem: Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum? Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere? Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis. Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier: Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia. Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet. Ita credo. Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet. Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.