Multo omnium nunc me fortunatissimum Factum puto esse, gnate, quum te intelligo Resipisse. Ut errat. Te ipsum quaerebam, Chreme. Serva, quod in te est, filium et me et familiam. Cedo quid vis faciam? Invenisti hodie filiam. Quid tum? Hanc sibi uxorem dari vult Clinia. Quaeso quid tu hominis es? Quid est? Iamne oblitus es Inter nos quid sit dictum de fallacia, Ut ea via abs te argentum auferretur? Scio. Ea res nunc agitur ipsa. Quid dixti, Chreme? Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est Amica. Ita aiunt: et tu credis omnia: Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim, Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet. Id est profecto: id amicae dabitur. Scilicet Daturum. Vah, frustra sum igitur gavisus miser. Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere. Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme, Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat? Aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. Sine. Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme. Dic convenisse; egisse te de nuptiis. Dicam: quid deinde? Me facturum esse omnia; Generum placere: postremo etiam, si voles, Desponsam quoque esse dicito. Hem, istuc volueram. Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis Quam ocissime ut des. Cupio. Nae tu propediem, Ut istam rem video, istius obsaturabere. Sed haec ut ut sunt, cautim et paulatim dabis, Si sapies. Faciam. Abi intro; vide quid postulet. Ego domi ero, si quid me voles. Sane volo: Nam te sciente faciam, quicquid egero.