Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio: Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus: In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia. Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere, Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas, Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies. Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro? Quos ais homines, Chreme, cessare? Ehem, Menedeme, advenis? Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine? Omnia. Quid ait? Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. Ha ha he! Quid risisti? Servi venere in mentem Syri Calliditates. Itane? Vultus quoque hominum fingit scelus. Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis? Id. Idem istuc mihi Venit in mentem. Veterator! Magis, si magis noris, putes Ita rem esse. Ain tu? Quin tu ausculta. Mane. Hoc prius scire expeto, Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio, Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares. Non. Quid? non? Non, inquam. Neque ipse gnatus? Nihil prorsus, Chreme: Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae. Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam? Nihil. Quamobrem nescio. Equidem miror, qui alia tam plane scias. Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium, Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae. Quid ais? Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto. Quid est, quod amplius simuletur? Vah! Quid est? Audi modo: Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro: Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est. Quid postquam hoc est factum? Dictum factum, huc abiit Clitipho. Solus? Solus. Timeo. Bacchis consecuta est ilico. Sola? Sola. Perii. Ubi abiere intro, operuere ostium. Hem, Clinia haec fieri videbat? Quidni? mecum una simul. Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi. Quamobrem? Decem dierum vix mihi est familia. Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo? Immo quod amicae. Si dat. An dubium id tibi est? Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas, Qui se vidente amicam patiatur suam?— Quidni? quo verba facilius dentur mihi. Derides merito. Mihi nunc ego succenseo. Quot res dedere ubi possem persentiscere, Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi. At nae illud haud inultum, si vivo, ferent: Nam iam- Non tu te cohibes? non te respicis? Non tibi ego exempli satis sum? Prae iracundia, Menedeme, non sum apud me. Tene istuc loqui? Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare, Foris sapere, tibi non posse auxiliarier? Quid faciam? Id quod me fecisse aiebas parum. Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat Tibi credere omnia, abs te petere et poscere; Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat. Immo abeat multo malo quovis gentium, Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem: Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus, Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit. Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves? Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen Post; et id ingratum. Ah, nescis quam doleam. Ut libet. Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est Quod mavis. Immo et gener et affines placent. Quid dotis dicam te dixisse filio? Quid obticuisti? Dotis? Ita dico. Ah! Chreme, Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet. Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis. Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium, Me mea omnia bona doti dixisse illi. Quam rem agis? Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul, Quamobrem id faciam. Quin ego vero quamobrem id facias nescio. Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat. Quid agis? Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem. Sino. Itane vis? Ita. Fiat. Age iam uxorem ut arcessat paret. Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur. Sed Syrum. Quid eum? Egone? si vivo, adeo exornatum dabo, Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei; Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat. Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri, Quae in me fecit.