Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum, Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. Optime Ipsos video. Ehem, Menedeme, cur non arcessi iubes Filiam, et quod dotis dixi firmas? Mi vir, te obsecro Ne facias. Pater, obsecro ut mihi ignoscas. Da veniam, Chreme: Sine te exoret. Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? Non faciam. At id nos non sinemus. Si me vivum vis, pater, Ignosce. Age, Chreme mi. Age quaeso ne tam offirma te, Chreme. Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere. Facis ut te decet. Ea lege hoc adeo faciam; si facit Quod ego hunc aequum censeo. Pater, omnia faciam: impera. Uxorem ut ducas. Pater! Nihil audio. Ad me recipio: Faciet. Nihil etiam audio ipsum. Perii! An dubitas, Clitipho? Immo utrum vult. Faciet omnia. Haec dum incipias gravia sunt, Dumque ignores: ubi cognoris, facilia. Faciam, pater. Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam quam tu facile ames; Filiam Phanocratae nostri. Rufamne illam virginem, Caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater. Heia, ut elegans est! credas animum ibi esse. Aliam dabo. Quid istic? quandoquidem ducenda est, egomet habeo propemodum Quam volo. Nunc laudo te, gnate. Archonidi huius filiam. Perplacet. Pater, hoc nunc restat. Quid? Syro ignoscas volo Quae mea causa fecit. Fiat. Vos valete, et plaudite!