Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro, Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei: Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi. Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum, Alienum esse te. Sum. Miseram me! hocine quaesisti, obsecro? Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es. Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam. At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam. Quos? Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito. Non sunt haec parentis dicta. Non si ex capite sis meo Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri. Di istaec prohibeant. Deos nescio: ego quod potero sedulo. Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit. Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo Puduit facere. Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi, Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.