Senex si quaeret me, modo isse dicito Ad portum, percontatum adventum Pamphili. Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, uti Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris; Alias ut uti possim causa hac integra. Sed videone ego Philotium? unde haec advenit? Philotis salve multum. O salve Parmeno. Salve mecastor Parmeno. Et tu edepol Syra. Dic mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu? Minime equidem me oblectavi, quae cum milite Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo: Biennium ibi perpetuum misera illum tuli. Edepol te desiderium Athenarum arbitror, Philotium, cepisse saepe, et te tuum Consilium contemsisse. Non dici potest Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite, Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine Agitarem libere inter vos convivium; Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui Quae illi placerent. Haud opinor commode Finem statuisse orationi militem. Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihi Hic intus Bacchis? quod ego nunquam credidi Fore ut hac ille viva posset animum inducere Uxorem habere. Iabere autem? Eho tu, an non habet? Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae. Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis. Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno. Non est opus prolato: hoc percontarier Desiste. Nempe ea causa, ut ne id fiat palam. Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam. Nunquam dices tam commode ut tergum meum Tuam in fidem committam. Ah noli, Parmeno; Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi Quam ego quae percontor scire. Vera haec praedicat; Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem Das te tacituram, dicam. Ad ingenium redis. Fidem do: loquere. Ausculta. Istic sum. Hanc Bacchidem Amabat ut quum maxime tum Pamphilus Quum pater uxorem ut ducat orare occipit: Et haec communia omnium quae sunt patrum, Sese senem esse, dicere, illum autem unicum; Praesidium velle se senectuti suae. Ille primo se negare: sed postquam acrius Pater instat, fecit animi ut incertus foret Pudorine anne amori obsequeretur magis. Tundendo atque odio denique effecit senex: Despondit ei gnatam huius vicini proximi. Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave, Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet Paratas, nec moram ullam quin ducat dari, Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem, Si adesset, credo ibi eius commiseresceret. Ubicumque datum erat spatium solitudinis, Ut colloqui mecum una posset; Parmeno, Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum? Non potero hoc ferre, Parmeno: peril miser. At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache. Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum. Nocte illa prima virginem non attigit; Quae consecuta est nox eam, nihilo magis. Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit Plus potus, illa se abstinere ut potuerit? Non verisimile dicis; nec verum arbitror. Credo ita videri tibi; nan nemo ad te venit Nisi cupiens tui: ille invitus illam duxerat. Quid deinde fit? Diebus sale pauculis Post Pamphilus me solum seducit foras; Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet; Seque ante quam eam uxorem duxisset domum Sperasse eas tolerare posse nuptias: Sed quam decrerim me non posse diutius Habere, cam ludibrio haberi, Parmeno, Quin integram itidem reddam ut accepi ab suis, Neque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est. Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili. Hoc ego proferre incommodum mihi esse arbitror; Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti, Superbum est. Sed illam spero ubi hoc cognoverit, Non posse se mecum esse, abituram denique. Quid interea? ibatne ad Bacchidem? Quotidie. Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt, Maligna multo et magis procax facta ilico est. Non edepol mirum. Atqui ea res multo maxime Disiunxit illium ab illa, postquam et ipse se, Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis, Ad exemplum amrbarum mores earum existimans. Haec, ita uti liberali esse ingenio decet, Pudens, modesta; incommoda atque iniurias Viri omnes ferre, et tegere contunielias. Hic animus partim uxoris misericordia Devinctus, partim victus huius iniuriis, Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit Amorem, postquami par ingenium nactus est. Interea in Imbro moritur cognatus senex Horunce: ea ad hos redibat lege hereditas. Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater. Relinquit cum matre hic uxorem; nam senex Rus abdidit se; huc raro in urbem commeat. Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae? Nunc audies. Primo dies complusculos Bene conveniebat sane inter eas. Interim Miris modis odisse coepit Sostratam: Neque lites ullae inter eas, postulatio Nunquam. Quid igitur? Si quando ad eam accesserat Confabulatum, fugere e conspectu ilico; Videre nolle: denique, ubi non quit pati, Simulat se a matre arcessi ad rem divinam: abit. Ubi illic est dies conplures, arcessi iubet: Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet: Nemo remisit. Postquam arcessunt saepius, Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilico It visere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senex Rescivit, heri ea causa rure huc advenit: Patren continuo convenit Philumenae. Quid egerint inter se nondum etiam scio; Nisi sane curae est quorsum eventurum hoc siet. Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter. Et quidem ego: nam constitui cum quodam hospite Me esse illum conventuram. Di vertant bene Quod agas. Vale. Et tu bene vale, Philotium.