Per pol quam paucos reperias meretricibus Fideles evenire amatores, Syra. Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi, Quam sancte ut quivis facile posset credere, Nunquam illa viva lucturum uxorem domum. Hem duxit. Ergo propterea te sedulo Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat, Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis. Utine eximium neminem habeam? Neminen; Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis Quam minimo pretio suam voluptatem expleat. Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere? Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus. Iniurium autem est ulcisci adversarios, Aut qua via te captent eadem ipsos capi? Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi Aetas et forma est, aut tibi haec sententia?