Orator ad vos venio ornatu prologi: Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem Liceat quo iure sum usus adolescentior; Novas qui exactas feci ut inveterascerent, Ne cum poeta scriptura evanesceret. In his quas primum Caecili didici novas Partim sum earum exactus, partim vix steti. Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam, Spe incerta certum mihi laborem sustuli. Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem Novas studiose, ne illum ab studio abducerem. Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae, Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum Prope iam remotum iniuria adversarium Ab studio atque ab labore atque arte musica. Quod si scripturam sprevissem in praesentia, Et in deterrendo voluissem operam sumere, Ut in otio esset potius quam in negotio, Deterruissem facile ne alias scriberet. Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite. Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas. Eam calamitatem vestra intelligentia Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae. Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria, Funambuli eodem accessit expectatio: Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum Fecere ut ante tempus exirem foras. Vetere in nova coepi uti consuetudine, In experiendo ut essem: refero denuo Primo actu placeo; quum interea rumor venit Datum iri gladiatores; populus convolat: Tumultuantur, clamant, pugnant de loco: Ego interea meum non potui tutari locum. Nunc turba nulla est: otium et silentium est: Agendi tempus mihi datum est: vobis datur Potestas condecorandi ludos scenicos. Nolite sinere per vos artem musicam Recidere ad paucos: facite ut vestra auctoritas Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit. Si numquam avare pretium statui arti meae, Et eum esse quaestum in animum induxi maximum, Quam maxime servire vestris commodis, Sinite impetrare me, qui in tutelam meam Studium suum et se in vestram commisit fidem, Ne cun circumventum inique iniqui irrideant. Mea causa causam hanc accipite, et date silentium, Ut libeat scribere aliis, mihique ut discere Novas expediat posthac pretio emtas meo.