Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit, Quod heri intromissus non est. Totus Parmeno Tremo horreoque postquam aspexi hanc. Bono animo es: Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis. Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria? Quid hic stabas? cur non recta introibas? Caeterum De exclusione verbum nullum. Quid taces? Sane quia vero hae mihi patent semper fores, Aut quia sum apud te primus. Missa istaec face. Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret, Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet, Aut ego istuc abs te factum nihili penderem. Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria. Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit. Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras. Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia Te arcessi iussi ausculta. Fiat. Dic mihi Hoc primum, potin est hic tacere? Egone? optime. Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem: Quae vera audivi taceo et contineo optime; Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est; Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo. Proin tu, taceri si vis, vera dicito. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi. Potest taceri hoc. Ibi tum matri parvulam Puellam dono quidam mercator dedit Ex Attica hine abreptam. Civemne? Arbitror: Certum non scimus: matris nomen et patris Dicebat ipsa: patriam et signa caetera Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat. Mercator hoc addebat, e praedonibus Unde emerat se audisse abreptam e Sunio. Mater ubi accepit, coepit studiose omnia Docere, educare ita uti si esset filia. Sororem plerique esse credebant meam. Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. Utrumque hoc falsum est: effluet. Qui istuc? Quia Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit; Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit. Ita est: sed sine me pervenire quo volo. Interea miles qui me amare occeperat In Cariam est profectus: te interea loci Cognovi: tute scis postilla quam intumum Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia. Ne hoc quidem tacebit Parmeno. Oh, dubiumne id est? Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior. Is hanc ubi forma videt honesta virginem, Et fidibus scire, pretium sperans ilico Producit, vendit. Forte fortuna affuit Hic meus amicus: emit eam dono mihi, Imprudens harum rerum ignarusque omnium. Is venit: postquam sensit me tecum quoque Rem habere, fingit causas ne det sedulo. Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim Sese relinquam, velle se illam mihi dare; Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor, Ad virginem animum adiecit. Etiamne amplius? Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria, Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere: Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria, Cupio aliquos parare amicos beneficio meo. Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius. Sine illum priores partes hosce aliquot dies Apud me habere. Nihil respondes? Pessima, Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam? Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es. At ego nescibam quorsum tu ires: Parvula Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua: Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis. Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique; Ego excludor; ille recipitur: qua gratia? Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi. Ego id timeo? Quid te ergo aliud sollicitat? cedo. Num solus ille dona dat? nuncubi meam Benignitatem sensisti in te claudier? Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia Ancillulam relictis rebus omnibus Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te, Quia solae utuntur his reginae; repperi. Heri minas viginti pro ambobus dedi: Tamen contemptus abs te haec habui in memoria: Ob haec facta abs te spernor. Quid istic Phaedria? Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror Id fieri posse maxime, verumtamen, Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris. Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres, Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederem Sincere dici quidvis possem perpeti. Labascit victus uno verbo quam cito! Ego non ex animo misera dico? quam ioco Rem voluisti a me tandem quin perfeceris? Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum Saltem ut concedas solum? Siquidem biduum; Verum ne fiant isti viginti dies. Profecto non plus biduum, aut — Aut nihil moror. Non fiet: hoc modo sine te exorem. Scilicet Faciendum est quod vis. Merito amo te. Bene facis. Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum. Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi. Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur. Maxime. In hoc biduum Thais vale. Mi Phaedria Et tu; numquid vis aliud? Egone quid velim? Cum milite isto praesens absens ut sies; Noctes diesque me ames; me desideres; Me somnies; me expectes; de me cogites; Me speres; me te oblectes; mecum tota sis: Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus. Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem, Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet. Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio, Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria: Et quicquid huius feci causa virginis Feci; nam me eius spero fratrem propemodum Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem: Et is hodie venturum ad me constituit domum. Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.