Quid igitur faciam? non eam? ne nunc quidem Cum arcessor ultro? an potius ita me comparem Non perpeti meretricum contumelias? Exclusit: revocat. Redeam? non, si me obsecret. Si quidem hercle possis, nihil prius neque fortius: Verum si incipies, neque pertendes naviter, Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet, Infecta pace, ultro ad eam venies, indicans Te amare et ferre non posse, actum est: ilicet: Peristi. Eludet, ubi te victum senserit. Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita, Here, quae res in se neque consilium neque modun Habet ullum eam consilio regere non potes. In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae, Suspiciones, inimicitiae, indutiae, Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas Quam si des operam ut cum ratione insanias. Et quod nunc tute tecum iratus cogitas, Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo: Mori me malim: sentiet qui vir siem; Haec verba una mehercle falsa lacrimula, Quam oculos terendo misere vix vi expresserit, Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis Ei ultro supplicium. O indignum facinus! nunc ego et Illam scelestam esse et me miserum sentio; Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens, Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio. Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas: Et ne te afflictes. Itane suades? Si sapis: Neque praeterquam quas ipse amor molestias Habet addas, et illas quas habet recte feras. Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas; Nam quod nos capere oportet haec intercipit.