Audire vocem visa sum modo militis. Atque eccum. Salve mi Thraso. O Thais mea, Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas De fidicina istac? Quam venuste! quod dedit Principium adveniens. Plurimum merito tuo. Eamus ergo ad coenam: quid stas? Hem alterum: Abdomini hunc natum dicas. Ubi vis, non moror. Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam. Ituran Thais quopiam es? Ehem! Parmeno, Bene fecisti: hodie itura. Quo? Quid? hunc non vides? Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibi A Phaedria. Quid stamus? cur non imus hinc? Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua, Dare huic quae volumus, convenire et colloqui. Perpulchra credo dona haud nostris similia. Res indicabit. Heus, iubete istos foras Exire quos iussi ocius: procede tu huc. Ex Aethiopia est usque haec. Hic sunt tres minae. Vix. Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi, Quam liberali facie, quam aetate integra! Ita me Di ament honestus est. Quid tu ais, Gnatho? Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso? Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis, Fac in palaestra, in musicis: quae liberum Scire aequum est adolescentem solertem dabo. Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius. Atque haec qui misit non sibi soli postulat Te vivere, et sua causa excludi caeteros; Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit: Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles, Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur. Apparet servum hunc esse domini pauperis Miserique. Nam hercle nemo posset, sat scio, Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti. Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto Homines; nam qui huic animum assentari induxeris, E flamma petere te cibum posse arbitror. Iamne imus? Hos prius introducam, et quae volo Simul imperabo: post continuo exeo. Ego hine abeo; tu istam opperire. Haud convenit Una cum amica ire imperatorer in via. Quid tibi ego multa dicam? domini similis es. Ha, ha, he. Quid rides? Istuc quod dixti modo; Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit: Sed Thais exit. Abi prae, curre, ut sint domi Parata. Fiat. Diligenter Pythias Fac cures, si Chremes huc forte advenerit, Ut ores primum ut maneat: si id non commodum est, Ut redeat: si id non poterit, ad me adducito. Ita faciam. Quid? quid aliud volui dicere? Ehem, curate istam diligenter virginem. Domi adsitis facite. Eamus. Vos me sequimini.