Profecto quanto magis magisque cogito, Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum: Ita me video ab ea astute labefactarier, Iam tum cum primum iussit me ad se arcessier. Roget quis Quid tibi cum illa? ne noram quidem; Ubi veni, causam ut ibi manerem repperit. Ait rem divinam fecisse, et rem seriam Velle agere mecum. Iam tum erat suspicio Dolo malo haec fieri omnia: ipsa accumbere Mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere. Ubi friget, huc evasit; quam pridem pater Mihi et mater mortui essent: dico, iam diu. Rus Sunii ecquod haberem, et quam longe a mari? Credo ei placere hoc: sperat se a me avellere. Postremo, ecqua inde parva periisset soror? Ecquis cum ea una? quid habuisset cum perit? Ecquis eam posset noscere? Haec cur quaeritet? Nisi si illa forte, quae olim periit parvula Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia. Verum ea si vivit annos nata est sedecim, Non maior. Thais quam ego sum maiuscula est. Misit porro orare ut venirem serio. Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet: Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic? Ego sum Chremes. O capitulum lepidissimum! Dico ego mihi insidias fieri. Thais maximo Te orabat opere ut eras redires. Rus eo. Fac amabo. Non possum, inquam. At tu apud nos hic mane, Dum redeat ipsa. Nihil minus. Cur mi Chremes? Malam rem hinc abis? Si istuc ita certum est tibi, Amabo ut illuc transeas ubi illa est. Eo. Abi Dorias cito hunc deduce ad militem.