Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias, Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae, Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in Peiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec puto Praeterii imprudens villam: longe iam abieram Cum sensi: redeo rursum, male vero me habens. Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti. Occepi mecum cogitare: Hem! biduum hic Manendum est soli sine illa? quid tum postea? Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est, Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet, Saltem hoc licebit. Certe extrema linea Amare haud nihil est. Villam praetereo sciens. Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?