Ubi ego illum scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram? Hocine tam audax facinus facere esse ausum? Perii! hoc quid sit vereor. Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem, Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit. Hem. Qui nunc si detur mihi, Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico. Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi. Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias? Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuis Tam lepidis? Quid istuc est rei? Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit! Virginem, herae quam dono dederat miles, vitiavit. Quid ais? Perii. Temulenta es. Utinam sic sient qui mihi male volunt. Au, obsecro, mea Pythias, quid istuc nam monstri fuit? Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit? Ego illum nescio Qui fuerit: hoc quod fecit res ipsa indicat. Virgo ipsa lacrimat, neque cum rogites quid sit, audet dicere. Ille autem bonus vir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor, Aliquid domo abeuntem abstulisse. Nequeo mirari satis Quo ille abire ignavus possit longius; nisi si domum Forte ad nos rediit. Vise amabo num sit. Iam faxo scies. Perii! obsecro tam infandum facinus, mea tu, ne audivi quidem. At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos, Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat; Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.