At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi. Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius! Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit. Chreme! Quis est? ehem Pythias. Vah, quanto nunc formosior Videre mihi quam dudum! Certe tu quidem pol et multo hilarior. Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus. Sed Thais multo antevenit? Anne abiit iam a milite? Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae. Nihil dixit ut sequerere sese? Nihil, nisi abiens mihi innuit. Eho, nonne id sat erat? At nescibam id dicere illam; nisi quia Correxit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras. Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim.