Exi foras, sceleste: at etiam restitas Fugitive? prodi, male conciliate. Obsecro. Oh, Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex. Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio? Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias, Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam. Habesne hominem amabo? Quidni habeam? Factum bene! Istuc pol vero bene. Ubi est? Rogitas? non vides? Videam? obsecro quem? Hunc scilicet. Quis hic est homo? Qui ad vos deductus hodie est. Hunc oculis suis Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria. Non vidit? An tu hunc credidisti esse, obsecro, Ad nos deductum? Namque alium habui neminem. Au! Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat Honesta facie et liberali. Ita visus est Dudum, quia varia veste exornatus fuit: Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet. Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet. Ad nos deductus hodie est adolescentulus, Quem tu videre vero velles, Phaedria. Hic est vetus, victus, veternosus senex, Colore mustelino. Hem, quae haec est fabula? Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam. Eho tu! emine ego te? Emisti. Iube, mihi denuo Respondeat. Roga. Venistine hodie ad nos? negat. At ille alter venit, annos natus sedecim, Quem secum adduxit Parmeno. Age dum, hoc mihi expedi Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? Monstrum hominis! non dicturus es? Venit Chaerea. Fraterne? Ita. Quando? Hodie. Quam dudum? Modo. Quicum? Cum Parmenone. Norasne eum prius? Non; nec quis esset umquam audieram dicier. Unde igitur fratrem meum esse scibas? Parmeno Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem. Occidi. Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras. Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi? Iam satis certum est virginem vitiatam esse? Age nunc bellua Credis huic quod dicit? Quid isti credam? res ipsa indicat. Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est. Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi? Factum. Et ea est indutus? Factum. Et pro te huc deductus est? Ita. Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem! Vae mihi! Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis? Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio. Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere Verum? vidistin fratrem Chaeream? Non. Non potest sine Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat. Ora me. Obsecro te vero, Phaedria. I intro nunc iam. Oi, ei. Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio. Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere. Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere. Sic est. Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam. Sed nunc quid faciendum censes, Dorias? De istac rogas Virgine? Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis, Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis: Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris. Id odio dic, abisse Dorum. Ita faciam. Sed videon Chremem? Thais iam aderit. Quid ita? Quia cum inde abeo, iam tum inceperat Turba inter eos. Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet.