Hancine ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho? Mori me satius est. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini. Primum aedes expugnabo. Recte. Virginem eripiam. Probe. Male mulcabo ipsam. Pulchre. In medium huc agmen cum vecti Donax; Tu, Simalio in sinistrum cornu; tu Syrisce in dexterum. Cedo alios: ubi centurio est Sanga, et manipulus furum? Eccum adest. Quid ignave? peniculon pugnare, qui istuc huc portes, cogitas? Egone? Imperatoris virtutem noveram et vim militum; Sine sanguine hoc fieri non posse; qui abstergerem vulnera. Ubi alii? Qui, malum, alii? solus Sannio servat domi. Tu hosce instrue: hic ego ero post principia: inde omnibus signum dabo. Illuc est sapere! ut hosce instruxit, ipsus sibi cavit loco. Idem hoc iam Pyrrhus factitavit. Viden tu Thais quam hic rem agit? Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus. Sane quod tibi nunc vir videatur esse hic nebulo magnus est. Ne metuas. Quid videtur? Fundam tibi nunc nimis vellem dari, Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam. Sed eccam Thaidem ipsam video. Quam mox irrimus? Mane. Omnia prius experiri quam armis sapientem decet. Qui scis an quae iubeam sine vi faciat? Di vestram fidem! Quanti est sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior. Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem Dixtine hos mihi dies soli dare te? Quid tum postea? Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum? Quid cum illo agas? Et cum eo clam te subduxti mihi? Libuit. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi. Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—? Ah, quid agis? tace. Quid tu tibi vis? ego non tangam meam? Tuam autem furcifer! Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro. Non tu hinc abis? Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis, Faciam ut huius loci, dieique, meique, semper memineris. Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi. Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. Ain vero, canis? Sicine agis? Quis tu es homo? quid tibi vis? quid cum illa rei tibi est? Scibis: principio eam esse dico liberam. Tem! Civem Atticam. Hui! Meam sororem. Os durum! Miles, nunc adeo edico tibi Ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam Nutricem, ut ean adducam, et signa ostendam haec. Tun me prohibeas Meam ne tangam? Prohibeo, inquam. Audin tu? hic furti se alligat. Satis hoc tibi est. Idem hoc tu ais, Thais? Quaere qui respondeat. Quid nunc agimus? Quin redimus? Iam haec tibi aderit supplicans Ultro. Credin? Immo certe. Novi ingenium mulierum: Nolunt ubi velis; ubi nolis cupiunt ultro. Bene putas. Iam dimitto exercitum? Ubi vis. Sanga, ita uti fortes decet Milites, domi focique fac vicissim ut memineris. Iamdudum animus est in patinis. Frugi es. Vos me hac sequimini.