Pergin scelesta mecum perplexe loqui? Scio; nescio; abiit; audivi; ego non affui. Non tu istuc mihi dictura aperte es quicquid est? Virgo conscissa veste lacrimans obticet. Eunuchus abiit; quamobrem? quid factum est? taces? Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant Fuisse. Quis fuit igitur? Iste Chaerea. Qui Chaerea? Iste ephebus, frater Phaedriae. Quid ais venefica? Atqui certo comperi. Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est? Nescio; Nisi amasse credo Pamphilam. Hem, misera occidi; Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas. Num id lacrimat virgo? Id opinor. Quid ais sacrilega? Istucine interminata sum hinc abiens tibi? Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est. Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est? Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus: Habemus hominem ipsum. Ubi is est? Hem ad sinistram: Viden? Video. Comprehendi iube quantum potest. Quid illo faciemus stulta? Quid facias rogas? Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens Videtur: non est? tum quae eius confidentia est!