Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi? Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam Qui hunc supposuit nobis? Move vero ocius Te nutrix. Moveo. Video; sed nihil promoves. Iamne ostendisti signa nutrici? Omnia. Amabo quid ait? cognoscitne? Ac memoriter. Bene edepol narras; nam illi faveo virgini. Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi. Virum bonum eccum Parmenonem incedere Video. Vide ut otiosus it si Dis placet. Spero me habere qui hunc meo excruciem modo. Ibo intro de cognitione ut certum sciam: Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.