Apud Antiphonem uterque, mater et pater, Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo Introire possem quin viderent me. Interim Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo In angiportum quoddam desertum; inde item In aliud, inde in aliud: ita miserrimus Fui fugitando ne quis me cognosceret. Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo. Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi? Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi, Aufugistine? Hera, factum. Satin id tibi placet? Non. Credin te impune habiturum? Unam hanc noxiam Mitte: si aliam admisero umquam, occidito. Num meam saevitiam veritus es? Non. Quid igitur? Hanc metui ne me criminaretur tibi. Quid feceras? Paulum quiddam. Eho, paulum, impudens? An paulum hoc esse tibi videtur, virginem Vitiare civem? Conservam esse credidi. Conservam? Vix me contineo quin involem in Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit. Abin hinc, insana? Quid ita vero? debeam, Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim; Praesertim cium se servum fateatur tuum. Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea, Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen. Neque edepol quid nunc consili capiam scio De virgine istac: ita conturbasti mihi Rationes omnes, ut eam non possim suis, Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere, Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea. At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et Malo principio magna familiaritas Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus? Equidem pol in eam partem accipioque et volo. Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae Non me fecisse causa sed amoris. Scio; Et pol propterea magis nunc ignosco tibi. Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam. Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo. Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo. Non ausim. Nihil tibi quicquam credo. Desinas. Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies: Ego me tuae commendo et committo fidei; Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro. Emoriar si non hanc uxorem duxero. Tamen si pater—. Quid? ah volet, certo scio; Civis modo haec sit. Paululum opperirier Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis: Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam. In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea. Ego vero maneo. Vin interea, dum is venit, Domi opperiamur potius quam hic ante ostium? Immo percupio. Quam tu rem actura obsecro es? Nam quid ita? Rogitas? hunc tu in aedes cogitas Recipere posthac? Cur non? Crede hoc meae fidei; Dabit hic aliquam pugnam denuo. Au tace obsecro. Parum perspexisse eius videre audaciam. Non faciam, Pythias. Non pol credo, Chaerea, Nisi si commissum non erit. Quin Pythias, Tu me servato. Neque pol servandum tibi Quicquam dare ausim, neque te servare: apage te. Adest optime ipse frater. Perii hercle: obsecro, Abeamus intro Thais: nolo me in via Cum hac veste videat. Quamobrem tandem? an quia pudet? Id ipsum. Id ipsum? Virgo vero. I prae; sequor. Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.