Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans. Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam. Quid hoc autem est? Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem. Sed ubi, obsecro, is est? Me quaerit haec. Atque eccum video: adibo. Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? Perii. Defessa iam sum misera te ridendo. Quid ita? Rogitas? Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah, Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus. At etiam primo callidum et disertum credidi hominem. Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te? An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares? Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse? Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides? Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere? Nimium. Si quidem istuc impune habueris. Verum. Reddam hercle. Credo. Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare. Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent. Nullus sum. Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo. Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.