Si quisquam est qui placere se studeat bonis Quam plurimis et minime multos laedere, In his poeta hic nomen profitetur suum. Tum si quis est qui dictum in se inclementius Existimavit esse, sic existimet, Responsum non dictum esse, quia laesit prior, Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas. Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit; Atque in Thesauro scripsit causamn dicere Prius unde petitur aurum quare sit suumn Quam ille qui petit unde is sit thesaurus sibi, Aut unde in patrium monumentum pervenerit. Dehinc ne frustretur ipse se, aut sic cogitet, Defunctus iam sum, nihil est quod dicat mihi; Is ne erret moneo et desinat lacessere. Habeo alia multa quae nunc condonabitur; Quae proferentur post, si perget laedere Ita ut facere instituit. Quam nunc acturi sumus Menandri Eunuchum postquam Aediles emerunt, Perfecit sibi ut inspiciendi esset copia. Magistratus cum ibi adessent occepta est agi. Exclamat furem non poetam fabulam Dedisse, et nihil dedisse verborum tamen; Colacem esse Naevi et Plauti veterem fabulam; Parasiti personam inde ablatam et militis. Si id est peccatum, peccatum imprudentia est Poetae; non qui furtum facere studuerit. Id ita esse vos iam iudicare poteritis. Colax Menandri est; in ea est parasitus Colax, Et miles gloriosus; eas se non negat Personas transtulisse in Eunuchum suam Ex Graeca; sed eas fabulas factas prius Latinas scisse sese id vero pernegat. Quod si personis iisdem uti aliis non licet, Qui magis licet currentes servos scribere, Bonas matronas facere, meretrices malas, Parasitum edacem, gloriosum militem, Puerum supponi, falli per servum senem, Amare, odisse, suspicari? Denique Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius. Quare aequum est vos cognoscere atque ignoscere Quae veteres factitarunt si faciunt novi. Date operam, et cum silentio animadvertite, Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.